

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 6: Versus 45
Profert bonum.Diligit inimicum. Omni petenti tribuit, et hujusmodi.Profert malum,etc. Odit amicum, aufert aliena, non dat sua, et hujusmodi, quae Deus judicat secundum intentionem cordis. Et vere, quia de bono vel malo corde procedit, bonus vel malus debet judicari fructus, quia ex abundantia cordis quod interius latet loquitur os, id est procedit exterius effectus, tam in verbis quam in factis. Hoc est quantum ad divinum examen cui loquitur os cordis, quia ex qua intentione verba procedunt, non ignorat. Quia etiam verba quae exterius bona videntur, quia ex mala radice procedunt, non bona esse judicat; unde subdit:Quid autem vocatis me Domine?Quasi dicat: Quid folia rectae confessionis vos germinare jactatis, qui nullos boni operis fructus ostenditis?Ex abundantia.Per oris locutionem, universa quae actu vel cogitatu de corde proferuntur, Dominus significat. Nam et verbum pro facto solet poni; unde:Non fuit verbum, quod non ostenderet eis[Isa. 39.].